- BARBARISMUS et Scythismus
- BARBARISMUS et Scythismusnonnullis vocatur foedus error eorum, qui taciti cum insipiente dicunt, Non est Deus: et quidem ille putatur iuxta Epiphanium, ante diluvium, hic postea obtinuisse, usque ad Setungum, cuius tempore coeperit Hellenismus. Sed nec Epiphanius dicit, Barbaros illos vel Scythas, nullum agnovisse Numen: nec satis convenienter Scythae memorantur ante Serugum, cum citra dubium Babylonicâ turrilonge sint posteriores. praeterea et Βαρβαρισμοῦ et Σκυςισμοῦ nomina, parum huic rei idonea sunt, nee aliunde hausta, quam ex male intellecto Apostoli loco, ad Coloss. c. 3. v. 11. Ubi non est Graecus et Iudaeus, Barbarus et Scythes. Neque enim ibi Apostolus variam de Deo sententiam signat: sed solum ait, in renovatione Christiana, non meliorem aut deteriorem esse conditionem Iudaei, quam Graeci; nec Graeci, quam Barbari, nec vulgaris Barbari, quam Scythae, etsi hic coeteros superare barbarie existimetur, vide Gerh. Ioh. Voss. de Orig. et progr. Idololatriae l. 1. c. 3. Sed et Barbarismus, nomen Libri, in Charta Reg. Cardin. titul. S. Stephani, in Monte Caelio, A. C. 1215. pro Reform. Universitatis Paris. Non leg ant in festivis diebus, nisi Philosophos, et Rhetoricos et Quadrivialia et Barbarismum et Ethicam, si placet, et quartum Rheroricorum, apud Car. du Fresne Glossar. qui etiam libri Donati, de Barbarismo, et octo partibus orationis meminit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.